Apocalypsis 12:4
et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. + 12.4 Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 8:9De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.
John 8:44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. + 8.44 Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.
Revelation 8:7Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fœnum viride combustum est. + 8.7 Et facta est grando. Id est prædicatio aliis suavis, visa est eis condensa et gravis. In terram. Judæi sunt tanquam terra exculti per legem et prophetas. Arborum. Per arbores intelliguntur majores Judæi; qui in lege sine querela conversabantur.
Revelation 9:19Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent. + 9.19 Similes serpentibus. Qui blandiuntur facie, et occulte immittunt venenum.
Revelation 12:9Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.