Apocalypsis 12:5
Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus, + 12.5 Et peperit. Carnali generatione, Christus de Abraham et David præcessit; vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1
Jeremiah 31:22Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
Matthew 1:25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum. + 1.25 Donec peperit. Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est. Non quod postea cognoverit: sed ponitur donec, pro et, vel pro æterno, ut: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum Psal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur. Primogenitum, etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariæ dicitur.
2 Corinthians 12:2Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. + 12.2 Scio hominem. Quasi de alio, et res dicitur, et jactantia vitatur. Sive in corpore, sive, etc. Hoc ignoravit Apostolus, utrum quando raptus est, in corpore fuerit anima, an omnino de corpore exierit, adeo ut mortuum corpus jaceret, an secundum modum alium quemdam viventis corporis ubi anima fuerit, mens ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis accepta sit. Et quia hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, sive in corpore, sive extra. Raptum. Contra naturam elevatum. Usque ad tertium cœlum. Id est, ad cognitionem Deitatis. Primum cœlum est æreum; secundum, firmamentum; tertium spirituale, ubi angeli et sanctæ animæ Dei fruuntur contemplatione.
Revelation 11:12Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum. + 11.12 Vocem magnam. Quæ illos refrigeret, et inimicos terreat.
Revelation 19:15Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. + 19.15 Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.