Apocalypsis 12:6
et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. + 12.6 Diebus mille. Id est toto tempore quo subsistit Ecclesia prædicatione Christi tribus annis et dimidio facta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 17:9Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
Matthew 4:11Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. + 4.11 Accesserunt. Non quasi tunc primum adeuntes, sed agonem Domini procul aspicientes, ne videatur eorum præsidio eguisse vel vicisse. Sed ut ille victus abiit, parati ad obsequium venerunt. Sicut in hoc agone militia nostra præstruitur, ita in obsequium angelorum gloriosa remuneratio docetur.
Revelation 12:4et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. + 12.4 Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.
Revelation 13:5Et datum est ei os loquens magna et blasphemias: et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.