Apocalypsis 12:7
Et factum est prælium magnum in cælo: Michaël et angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus: + 12.7 Michæl et angeli ejus præliabantur. Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 34:5Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
Daniel 10:13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..
Matthew 25:41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
2 Corinthians 12:7Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. + 12.7 Et ne magnitudo. Parco multum gloriari, ne alter puter. Et ideo datus est stimulus pungens carnem. Quis? angelus malignus missus a Satana, ut colaphizet, id est reprimat omnem motum superbiæ incutiendo tribulationes, vel tentando (ut quidam aiunt) per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendæ virtutis.