Apocalypsis 12:8
et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo. + 12.8 Non valuerunt. Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And prevailed not; neither was their place found any more in heaven.
In Context
Cross References
Job 8:18Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
Job 27:21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. + 27.21 Tollet eum ventus. Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversæ concupiscentiæ, agit postmodum ad flammas gehennæ. Et velut turbo rapiet. Locus perversorum temporalis vitæ delectatio.
Psalms 37:10Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. + 37.10 Ante te omne. CASS. Tale est, quod meretur esse ante te, quia pro peccatis petit. AUG. et ideo non est absconditus, sed auditus gemitus, quia pius est pro liberatione animæ: alios non curat Deus. Desiderium meum. ID. Est oratio, nec unquam desinit orare qui non desinit amare: charitas clamor est. 1
Psalms 129:2Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 1
Jeremiah 5:22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
Acts 1:25accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.