Apocalypsis 14:11
et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus. + 14.11 Et fumus tormentorum. Quod quædam de damnatione malorum numerat, non dicit pro damnatione describenda: sed tantum pro terrore inferendo illis quos deterret ab eorum consortio. Ascendet in sæcula. Cum dicit: ascendet in sæcula, notat æternam pœnam continuari. Nec habent requiem. Quasi: Non mirum si illi qui Antichristum adoraverunt tempore ipsius punientur, quia sui etiam præcedentes ministri eamdem pœnam habebunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:18Dominus regnabit in æternum et ultra. + 15.18 Dominus regnabit, etc. ORIG. Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc. Quoties dicitur in sæculum, longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc, nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc; velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc.
Isaiah 33:14Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? + 33.14 Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.
Isaiah 57:20Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. + 57.20 Impii autem. Supra de illis qui in captivitate pœnitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.