Apocalypsis 14:12
Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu. + 14.12 Hic patientia, etc. Id est hic debent patienter pati sancti, ne veniant ad æternam pœnam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Timothy 4:7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. + 4.7 Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.
Revelation 3:10quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. + 3.10 Servasti verbum patientiæ meæ. Præceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futuræ, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto sæpius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judæorum sunt decipiendi: quidam Eliæ monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.
Revelation 13:10Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. + 13.10 Qui in captivitatem. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Qui in gladio occiderit. Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, et peribunt gladio æterni judicii. Hic est, etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo pœnam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent.