The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 14 › Apocalypsis 14:18

Apocalypsis 14:18

Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. + 14.18 Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. Per messem terræ et uvas vineæ, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineæ, ut fructificet major cura quam terræ adhibetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And another angel came out from the altar, which had power over fire; and cried with a loud cry to him that had the sharp sickle, saying, Thrust in thy sharp sickle, and gather the clusters of the vine of the earth; for her grapes are fully ripe.

In Context

17Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.

19Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: + 14.19 Et misit in lacum, etc. Unde Propheta: Lacus ubi non erat aqua, id est refrigerium.

Read all of Apocalypsis 14

Cross References

Revelation 6:9Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: + 6.9 Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus

Revelation 16:8Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 14:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 14:17Apocalypsis 14Apocalypsis 14:19 →