bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 14 › Apocalypsis 14:19
Apocalypsis 14:19
Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum: + 14.19 Et misit in lacum, etc. Unde Propheta: Lacus ubi non erat aqua, id est refrigerium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the angel thrust in his sickle into the earth, and gathered the vine of the earth, and cast it into the great winepress of the wrath of God.
In Context
18Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. + 14.18 Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. Per messem terræ et uvas vineæ, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineæ, ut fructificet major cura quam terræ adhibetur.
20et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. + 14.20 Et exivit sanguis. Æterna pœna pro peccato sanguinis, non autem vinum quod est in cellario Dei ponitur. Usque ad frenos equorum, id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos. Per stadia. Omnes intellige ludis mundi, id est vitiis detentos, qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti, quod per sex habemus; vel perfectiores, quod per centum; vel perfectissimi, quod per mille.
Read all of Apocalypsis 14
Cross References
Revelation 19:15Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. + 19.15 Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 14:19