Apocalypsis 14:2
Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. + 14.2 Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharædorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
2 Samuel 6:5David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
2 Chronicles 20:28Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.
Psalms 43:4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. + 43.4 Sed dextera tua. AUG. Id est, bonus successus, quem eis dedisti. Et brachium tuum, etc. Ibid. Id est, fortitudo; et illuminatio, id est, sapiens consilium: quod totum fecisti ex benevolentia tua. 1
Psalms 92:3Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos, + 92.3 Elevaverunt flumina vocem. AUG. Quia discipuli audientes, etc., usque ad sæculi, quod cœpit irasci, vel persequi. Elevaverunt flumina fluctus suos, etc. CASS. Hoc deest in aliis, etc., usque ad qui facit omnia bona, addit: Mirabilis in altis Dominus. 1
Psalms 98:5Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. + 98.5 Exaltate. CASS. Secunda pars monet adorare eum, quia patres ejus fuerunt. Quasi, quia hæc facit nobis, ergo Exaltate. Scabellum. AUG. Terra scabellum vedum ejus dicit Scriptura, etc., usque ad in cujus honore scabellum adorat. Pedum. CASS. Pedes, indefecta stabilitas deitatis. Sanctum. Ut discernas corpus a deitate, etsi una persona. 1