The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 14 › Apocalypsis 14:3

Apocalypsis 14:3

Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra. + 14.3 Et cantabant. Id est de integritate animæ et corporis exsultabunt: quod gaudium nunquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they sung as it were a new song before the throne, and before the four beasts, and the elders: and no man could learn that song but the hundred and forty and four thousand, which were redeemed from the earth.

In Context

2Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. + 14.2 Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharædorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant.

4Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno: + 14.4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt. Id est quos ad hoc ut essent virgines sanguis Christi elevavit. Ex hominibus primitiæ, etc. Ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitiæ.

Read all of Apocalypsis 14

Cross References

Psalms 40:3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. + 40.3 Dominus conservet. ID. Bene optat Propheta intelligenti super egenum et pauperem, quod est certa promissio. Et vivificet. ID. In futura vita, vel, hic per justificationem. 1

Psalms 98:1Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. + 98.1 Psalmus David. AUG. Propheta describit Christum regem bona dantem, etc., usque ad sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit Psal. 48.. Dominus regnavit CASS. De potentia et regno Christi, ut in homine adoretur. Ostendit Christum regnantem, et quicunque repugnet altum super omnes, unde ei cedere monet. Irascantur populi. CASS. Irrisio. Secure concedi potest, ut irascantur, quia non sunt ultra nocituri: permittendo dicit, non imperando. Sedet super cherubim. ID. Contra eum nihil potest terra, etsi ipse fuit in terra ubi passus est iram populi. Cherubim. AUG. Plenitudo scientiæ interpretatur, quæ est charitas. Plenitudo scientiæ legis, quæ est sedes Dei, erit et in te, si charitatem habueris, contra quam nihil possunt irati. Quid enim terra contra cœlum? 1

Psalms 149:1Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. + 149.1 Alleluia. CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. Cantate Domino, etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt. AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Laus ejus in Ecclesia. CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat. 1

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

1 Corinthians 2:14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. + 2.14 Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 14:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 14:2Apocalypsis 14Apocalypsis 14:4 →