Apocalypsis 14:5
et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in their mouth was found no guile: for they are without fault before the throne of God.
In Context
Cross References
Psalms 34:13Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. + 34.13 Cilicio. ID. Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Oratio mea. CASS. Ut dixit: Pax vestra ad vos revertetur Matth. 10.; ita ejus oratio, Judæis non accepta, ad eum rediit. In sinu meo. AUG. Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas. 1
Proverbs 8:8Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;
Isaiah 53:9Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. + 53.9 Dabit impios. ID. Id est gentes, quæ sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judæos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes. Divites. Scribas et Pharisæos doctrinæ legis divitiis gloriantes.
Hosea 10:2Divisum est cor eorum, nunc interibunt; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
Matthew 12:34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.
John 1:47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. + 1.47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.