The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 14 › Apocalypsis 14:6

Apocalypsis 14:6

Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: + 14.6 Et vidi. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiæ ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut ab alia declinent. Alterum angelum. Id est prædicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium cœli. Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium æternum. Id est prædicationem æternam promittentem, et sui observatores ad æternitatem ducentem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw another angel fly in the midst of heaven, having the everlasting gospel to preach unto them that dwell on the earth, and to every nation, and kindred, and tongue, and people,

In Context

5et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.

7dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. + 14.7 Timete Dominum, etc. Bene operando, et bene de eo annuntiando, ut per vos gloriosus appareat. Quia venit. Quasi dicat: Non deficiatis, quia non longo tempore patiemini.

Read all of Apocalypsis 14

Cross References

2 Samuel 23:5Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. + 23.5 Nec est. RAB. Qui in lege Domini meditatur die ac nocte, fit tanquam lignum quod plantatum juxta aquas dat fructum suum in tempore suo, et quæcunque faciet prosperabuntur.

Isaiah 6:2Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. + 6.2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.

Isaiah 40:8exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. + 40.8 Verbum autem Domini. Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia.

Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.

Ezekiel 1:14Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 14:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 14:5Apocalypsis 14Apocalypsis 14:7 →