Apocalypsis 14:7
dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. + 14.7 Timete Dominum, etc. Bene operando, et bene de eo annuntiando, ut per vos gloriosus appareat. Quia venit. Quasi dicat: Non deficiatis, quia non longo tempore patiemini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:12Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. + 22.12 Non peperceris, etc. AUG. ubi supra. Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, præsertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: Dominus dixit ad me, etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: Dixit Dominus Domino meo, etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: Pluit Dominus a Domino, id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.
Joshua 7:19Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
Nehemiah 9:6Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti cælum, et cælum cælorum, et omnem exercitum eorum: terram, et universa quæ in ea sunt: maria, et omnia quæ in eis sunt: et tu vivificas omnia hæc, et exercitus cæli te adorat.
Psalms 36:1Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: + 36.1 Psalmus David. Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat. 1
Psalms 95:5Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. + 95.5 Cœlos fecit. ID. Apostolos et angelos, unde si cœlos fecit et angelos, tunc et apostolos, qui dæmonibus imperant. 1
Psalms 146:5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. + 146.5 Sapientiæ ejus, etc., AUG. Ipsam mensuram, et numerum et pondus, etc., usque ad vide quid sequitur, humilians autem peccat. 1