Apocalypsis 14:8
Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. + 14.8 Et alius angelus secutus est eum. Hoc dicit, quia prædicatores sibi invicem succedunt. Cecidit. Bis positum vocabulum cecidit, infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. Vino iræ fornicationis. Id est vitiis, et præcipue idololatria, quæ est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur æterna damnatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 51:7Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. + 51.7 Calix aureus, etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini; cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit, efficietur terra quæ facta est in Job. Nec jugiter in manu Domini continetur; sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur. ORIG. Calix aureus. Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis, non miscuit in vase fictili, etc., usque ad sæpe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. Inebrians, etc. ID. Vide omnes homines ebrios; inebriamur ira et tristitia: inebriamur, etc., usque ad ab eo omnes inebriamur quandiu terra sumus. De vino. ID. Sicut in his, qui vinum corporale bibunt supra mensuram, videmus ebrii corporis motum, etc., usque ad biberunt gentes, ideo commotæ sunt.
Ezekiel 16:15Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo: et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
Nahum 3:19Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te: quia super quem non transiit malitia tua semper?]
Revelation 13:15Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ: et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur. + 13.15 Ut loquatur imago. Hic magica arte faciet statuam loqui et futura prædicere.
Revelation 17:2cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. + 17.2 Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.
Revelation 18:2Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: + 18.2 Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.