Apocalypsis 15:1
Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. + 15.1 Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his præcedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagæ, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quæ destructio maxime hortatur præsentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictæ. Sed omissa prima, quæ fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excæcationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:21Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra:
Daniel 6:27Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
Daniel 12:11Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Matthew 13:49Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
Revelation 8:6Et septem angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut tuba canerent. + 8.6 Præparaverunt. Id est, prius impleverunt opere quæ dicturi erant ore. Vel, præparaverunt, id est præviderunt quid conveniret unicuique personæ. Et primus angelus. Ordine narrationis, vel quia hæc cæcitas Judæorum prius contigit prædicantibus apostolis.
Revelation 10:3et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. + 10.3 Quemadmodum cum leo rugit. Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.