Apocalypsis 15:4
Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt. + 15.4 Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. + 15.14 Ascenderunt, etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..
Psalms 22:3animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. + 22.3 Animam meam. ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. Deduxit. ID. Quarta, quod super charitatis præcepta duxit. Super semitas. AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitæ arctiores sunt quam viæ. 1
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Psalms 99:5quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.]
Psalms 105:7Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; + 105.7 Non intellexerunt. AUG. Id est, quid per illa eis dare velles, id est, non temporale, sed æternum bonum; quod per patientiam exspectatur, et ideo ipsi impatientes murmuraverunt, et temporalibus beati voluerunt. CASS. Duo sunt quæ beneficia commendant, intellectus et memoria, quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum, cum ait: non intellexerunt mirabilia. Irritaverunt ascendentes. AUG. Timentes Deum et desperantes, etc., usque ad unde meruit inter alias regni privilegium vel principatum obtinere. 1