The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 15 › Apocalypsis 15:6

Apocalypsis 15:6

et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis. + 15.6 Et exierunt. Et quia ita aperta erant, exibunt prædicatores et reprehendent male operantes.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the seven angels came out of the temple, having the seven plagues, clothed in pure and white linen, and having their breasts girded with golden girdles.

In Context

5Et post hæc vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo, + 15.5 Et post hæc. Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiæ sunt revelata omnibus volentibus intrare, quæ isti malo merito suo non possunt intelligere. Apertum est templum, id est revelata sunt mysteria Ecclesiæ, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant.

7Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. + 15.7 Et unum. Quia quod illi prædicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent. Iracundiæ, id est iræ: quia corrigunt, corripiunt, iram Dei peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant.

Read all of Apocalypsis 15

Cross References

Exodus 28:5Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

Luke 24:4Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. + 24.4 Mente consternatæ. Mente consternantur, quia et lapidem immensæ magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.

Revelation 14:15Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. + 14.15 Angelus. Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit de templo. Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in æternum mansuri. Quia venit hora, etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 15:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 15:5Apocalypsis 15Apocalypsis 15:7 →