Apocalypsis 15:7
Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. + 15.7 Et unum. Quia quod illi prædicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent. Iracundiæ, id est iræ: quia corrigunt, corripiunt, iram Dei peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 75:8Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. 1
1 Thessalonians 1:9Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
Revelation 5:8Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum: + 5.8 Ceciderunt coram agno. Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Habentes singuli citharas. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordæ: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quæ tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur.
Revelation 15:1Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas: quoniam in illis consummata est ira Dei. + 15.1 Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his præcedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagæ, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quæ destructio maxime hortatur præsentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictæ. Sed omissa prima, quæ fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excæcationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.
Revelation 21:9Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. + 21.9 Veni et ostendam. Descripta gloria quam habituri sunt sancti, dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.