Apocalypsis 15:8
Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum. + 15.8 Fumo a majestate, etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa obscura infidelibus. Introire, id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 8:10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, + 8.10 Nebula implevit domum Domini, et non poterant. ID. Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litteræ velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suæ ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinæ suæ Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat.
Psalms 18:8Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. + 18.8 Lex Domini. CAS. Secundo, laudat præcepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Convertens. AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Animas. Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Testimonium. Quæcunquæ testimonia dedit Isræl plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. Sapientiam: de divinis. 1
Isaiah 6:4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. + 6.4 Superliminaria. In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13..
Lamentations 3:44Samech Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
2 Thessalonians 1:9qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: + 1.9 Qui pœnas dabunt. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, pœnas quasi gratas. In interitu æternas. Quasi dicat: Semper sentient pœnas, non tamen semper deficient. Cum venerit glorificari, etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos pœnis æternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.