Apocalypsis 16:10
Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: + 16.10 Super sedem bestiæ. Hoc dicit, quia ii sunt tantum corpora, et non spiritus: super quos sedebit, quia corporalia et non spiritualia dabit, Commanducaverunt, etc. Mutua detractione se omnes reficientes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:21Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. + 10.21 Extende manum, etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.
Isaiah 8:21Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, + 8.21 Regi suo. Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.
Matthew 13:42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
Matthew 22:13Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 22.13 Ligatis manibus et pedibus. Ligantur pœna qui hic a malo noluerunt ligari, id est, cohiberi. Manus quæ non extensæ ad eleemosynam. Pedes tardi ad bonum. Ibi singula membra pœnis subjicientur, quæ hic singulis vitiis servierunt. Exteriores, etc. Quia hic interiores habent tenebras cordis.
Luke 13:28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. + 13.28 Ibi erit fletus, etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero pœnitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem.
Revelation 9:2Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: + 9.2 Aperuit puteum abyssi. Hæreses quæ latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et ær. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.