Apocalypsis 16:11
et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 1:2Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli, et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Jerusalem, quæ est in Judæa. + 1.2 Et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum, etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent.
Ezra 6:10Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus. + 6.10 Orentque. Secundum illud Apostoli: Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes et orationes, postulationes gratiarumque actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt I Tim. 2..
Ezra 7:21et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis, + 7.21 Et a me. Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione veræ fidei, frumentum in ostensione bonæ operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiæ: et hæc omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribæ legis Dei cœli dari jubentur, id est Christo, qui cœlestia nobis mandata a Patre deferens, cœlestia obedientibus in domo Patris præmia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a læva transit in dexteram: ea quæ in dextra indicis id est vita æterna sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensuræ traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.
Nehemiah 1:4Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli: + 1.4 Flevi et luxi. Si vir sanctus audiens destructa lignorum et lapidum ædificia recte lugebat, jejunabat, et orabat, diu sedens in tristitia, quanto magis in destructione et ruina animarum continuis luctibus, et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrio religionis triumphante inimico jacebant diutina vitiorum sorde squalentes.
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.