The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 16 › Apocalypsis 16:12

Apocalypsis 16:12

Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. + 16.12 Præpararetur via. Quia, finito mundo, erit resurrectio fidelium, qui venient ab ortu solis, id est a Christo, quando incœperit lucere, id est se manifestare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the sixth angel poured out his vial upon the great river Euphrates; and the water thereof was dried up, that the way of the kings of the east might be prepared.

In Context

11et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis.

13Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. + 16.13 Vidi. Effusionem phialæ super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excæcationem præcipitari. Exire spiritus. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos dæmones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum. Ranæ in luto morantur, et garrulæ sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.

Read all of Apocalypsis 16

Cross References

Isaiah 8:7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; + 8.7 Aquas fluminis. ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariæ inundationi fluminis comparatur.

Isaiah 41:2Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. + 41.2 Quis suscitavit ab oriente. ID. Quidam Hebræorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit hæc.

Isaiah 42:15Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.

Isaiah 46:11Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ: et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud. + 46.11 Vocans ab oriente avem: ID. Secundum Hebræos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt.

Jeremiah 51:36Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam: et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.

Daniel 11:43Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti: per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 16:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 16:11Apocalypsis 16Apocalypsis 16:13 →