The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 16 › Apocalypsis 16:17

Apocalypsis 16:17

Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. + 16.17 Et septimus angelus. Ostenso super quos angeli phialas suas effundant, supponit quid contingit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt, repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperint incrementum, sed tandem detrudentur in infernum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the seventh angel poured out his vial into the air; and there came a great voice out of the temple of heaven, from the throne, saying, It is done.

In Context

16Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon. + 16.16 Et congregabit. Id est, facient illos habere fiduciam in Antichristo, qui est refugium omnibus volentibus furari sanctis fidem suam; vel ad quem gloriabuntur omnes mali diversarum sectarum.

18Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. + 16.18 Et facta est civitas. Propter istam damnationem et propter peccata quæ ipsi addunt, damnata est ipsa civitas, et divisa est pœna unicuique pro merito, Judæis scilicet et gentibus, et falsis Christianis. Civitates gentium ceciderunt, id est, omnes collectiones malorum in generatione prima manentium damnabuntur: carnali, non in secunda regeneratione spirituali.

Read all of Apocalypsis 16

Cross References

John 19:30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

Ephesians 6:12quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. + 6.12 Mundi rectores. Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex cœlo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: Et mundus eum non cognovit Joan. 1.. Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus. Tenebrarum. Ne putentur dæmones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: Tenebrarum harum, id est peccatorum; quasi: Non dominantur dæmones mundo qui constat cœlo et terra, sed peccatoribus. Contra spiritalia. Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro cœlesti hæreditate tollenda pugnant. Ut cœlestia dicit virtutes, in quibus pugnam dæmonum patimur, vel spiritus nequam sunt in cœlestibus, id est in hoc inferiori ære. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.

Revelation 11:15Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen. + 11.15 Et septimus angelus, etc. Sex tubæ priores, sæculi præsentis ætatibus comparatæ, varios bellorum Ecclesiæ denuntiavere concursus; septima vero sabbati æterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri Regis indicat. Factum. Qui prius vilis erat et abjectus jam regnat, coronans bonos, et malos condemnans. Et regnabit. Id est permanebit regnum ipsius in sempiternum, non ut quidam hæretici putant sanctos post definitum tempus in mundi vitam redituros.

Revelation 14:15Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. + 14.15 Angelus. Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit de templo. Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in æternum mansuri. Quia venit hora, etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum.

Revelation 15:5Et post hæc vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo, + 15.5 Et post hæc. Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiæ sunt revelata omnibus volentibus intrare, quæ isti malo merito suo non possunt intelligere. Apertum est templum, id est revelata sunt mysteria Ecclesiæ, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant.

Revelation 20:1Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. + 20.1 Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et præponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus sævire permittit et refrenat quando vult.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 16:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 16:16Apocalypsis 16Apocalypsis 16:18 →