The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 16 › Apocalypsis 16:18

Apocalypsis 16:18

Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram: talis terræmotus, sic magnus. + 16.18 Et facta est civitas. Propter istam damnationem et propter peccata quæ ipsi addunt, damnata est ipsa civitas, et divisa est pœna unicuique pro merito, Judæis scilicet et gentibus, et falsis Christianis. Civitates gentium ceciderunt, id est, omnes collectiones malorum in generatione prima manentium damnabuntur: carnali, non in secunda regeneratione spirituali.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there were voices, and thunders, and lightnings; and there was a great earthquake, such as was not since men were upon the earth, so mighty an earthquake, and so great.

In Context

17Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est. + 16.17 Et septimus angelus. Ostenso super quos angeli phialas suas effundant, supponit quid contingit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt, repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperint incrementum, sed tandem detrudentur in infernum.

19Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. + 16.19 Venit in memoriam. Id est, recordatus est Deus singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus. Dare ei calicem. Ad hoc ut ipse Deus daret illis pœnam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt. Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt, sed non quantum meruerunt, ut in ipsa retributione ubi patet justitia, sit etiam misericordia. Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas. Bonis etiam dat pro meritis et plus quam meruerunt, ut misericordia ibi justitiæ prævaleat.

Read all of Apocalypsis 16

Cross References

Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

Revelation 4:5Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. + 4.5 De throno. Id est Ecclesia, id est aqua pluit fulgura, id est miracula quæ terrent, et illuminant. Septem spiritus. Lampades sunt dona Spiritus sancti, quæ accendunt et illuminant, parata omnibus illis qui sunt sedes Dei.

Revelation 8:5Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram: et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræmotus magnus.

Revelation 11:19Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna. + 11.19 Et apertum est. In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiæ quæ a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiæ pendet cognitio ex tertia visione, quæ est de injuncto officio prædicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiæ, quæ per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus. Arca. Christus est arca in quo omnes thesauri sapientiæ absconditi, qui complevit Vetus Testamentum et instituit Novum. Et grando magna. Id est quibusdam visa est prædicatio intolerabilis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 16:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 16:17Apocalypsis 16Apocalypsis 16:19 →