The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 16 › Apocalypsis 16:2

Apocalypsis 16:2

Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. + 16.2 Vulnus. Inobedientia est causa quare vulnus illud fiat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the first went, and poured out his vial upon the earth; and there fell a noisome and grievous sore upon the men which had the mark of the beast, and upon them which worshipped his image.

In Context

1Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis: Ite, et effundite septem phialas iræ Dei in terram.

3Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. + 16.3 Et factus est sanguis. Id est damnatio ejus illata est pro sanguine quem effuderunt. Sanguis, id est, damnatio illa erit tanquam mortui, id est irrevocabilis; sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur. Omnis anima vivens. Omnes consentientes, qui vivere videntur, non quia aperte persequuntur, sed propter consensum damnabuntur.

Read all of Apocalypsis 16

Cross References

Deuteronomy 7:15Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

1 Samuel 5:6Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnæ in civitate.

2 Chronicles 21:15Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.

Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.

Isaiah 1:5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. + 1.5 Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.

Isaiah 3:24Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. + 3.24 Fascia pectorali cilicium. Qua castigantur ubera, ne exuberent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Apocalypsis 16:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 16:1Apocalypsis 16Apocalypsis 16:3 →