The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 16 › Apocalypsis 16:20

Apocalypsis 16:20

Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. + 16.20 Et omnis insula fugit. Et vidit quod omnes qui pro Deo afflicti in mundo et virtutibus eminentes respectu harum pœnarum, in vita sua vitaverunt consortia impiorum, et ideo non sunt inventi in pœnis eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And every island fled away, and the mountains were not found.

In Context

19Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. + 16.19 Venit in memoriam. Id est, recordatus est Deus singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus. Dare ei calicem. Ad hoc ut ipse Deus daret illis pœnam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt. Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt, sed non quantum meruerunt, ut in ipsa retributione ubi patet justitia, sit etiam misericordia. Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas. Bonis etiam dat pro meritis et plus quam meruerunt, ut misericordia ibi justitiæ prævaleat.

21Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer. + 16.21 Talentum. Talenti genera sunt tria: magnum, centum et viginti librarum; medium, septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt. Id est, in inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et est blasphemia.

Read all of Apocalypsis 16

Cross References

Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.

Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 16:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 16:19Apocalypsis 16Apocalypsis 16:21 →