Apocalypsis 16:3
Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. + 16.3 Et factus est sanguis. Id est damnatio ejus illata est pro sanguine quem effuderunt. Sanguis, id est, damnatio illa erit tanquam mortui, id est irrevocabilis; sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur. Omnis anima vivens. Omnes consentientes, qui vivere videntur, non quia aperte persequuntur, sed propter consensum damnabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:17Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. + 7.17 Aquam fluminis, etc. STRAB. Aqua in sanguinem versa mundanam sapientiam significat, in qua omnis qui manserit necatur, sicut in sanguine piscis. Mundana enim sapientia stultum putat Deum pro hominibus mori; huic ergo quicunque adhæserit vivere non poterit. ORIG. Aqua fluminis vertitur in sanguinem, cui Hebræorum pueros tradiderant necandos, ut auctoribus sceleris poculum redderet sanguinis: et cruorem polluti gurgitis, quem parricidali cæde maculaverant, potando sentirent. Allegorice quoque aquæ Ægypti erratica et lubrica philosophorum dogmata sunt, quos parvulos sensu et intelligentia deceperunt: at ubi crux Christi lumen veritatis ostendit, necis suorum in pœnas et reatum sanguinis exiguntur. Unde: Omnis sanguis qui effusus est super terram, requiretur a generatione hac Matth. 23..
Psalms 105:29Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. 1
Revelation 8:8Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, + 8.8 Et secundus angelus, secundum ordinem narrationis, et secundum quod impletum fuit. Judæis enim excæcatis, apostoli sunt ad gentes conversi. In mare. Gentiles sunt mare, id est fluentes in multa vitia; in quibus cum ante esset diabolus, vere tamen missus dicitur, quia quibusdam recedentibus alios retinere nititur.
Revelation 11:6Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. + 11.6 Super aquas. Id est super doctrinas, quæ sunt fidelibus aquæ irrigantes. In sanguinem, etc. In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur.