The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 16 › Apocalypsis 16:5

Apocalypsis 16:5

Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: + 16.5 Audivi. Id est intellexi ipsos prædicatores qui hanc vindictam facient, non sibi sed Domino attribuentes et juste fieri confirmantes. Qui es et qui eras. Venturum non ponit, quia in proximo venturum intellexit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I heard the angel of the waters say, Thou art righteous, O Lord, which art, and wast, and shalt be, because thou hast judged thus.

In Context

4Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. + 16.4 Super flumina, etc. Quia similiter isti damnabuntur pro sanguine quem fuderunt, vel corporaliter, vel spiritualiter.

6quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. + 16.6 Et sanguinem eis dedisti bibere. Id est, æternam pœnam pro effusione sanguinis, in qua promerenda sunt delectati.

Read all of Apocalypsis 16

Cross References

Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

Daniel 9:14Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus.

Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.

2 Thessalonians 1:5in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. + 1.5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.

Revelation 1:8Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. + 1.8 Ego sum. Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel præmissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Alpha, principium. Ante quem nullus, vel e quo omnia cœperunt. Omega, finis. Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 16:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 16:4Apocalypsis 16Apocalypsis 16:6 →