Apocalypsis 16:7
Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. + 16.7 Et audivi. Quod magistri dicunt, discipuli confirmant. Etiam, Domine Deus omnipotens, etc. Ex magna affectione convertunt sermonem ad Deum. Justa. Justum enim est ut qui sanguinem fudit bibat vindictam sanguinis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni:
Cross References
Ezekiel 10:2Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
Revelation 6:9Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant: + 6.9 Et cum. Ostensis tribulationibus quæ in præsenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint. Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsæ animæ altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futuræ, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus
Revelation 13:10Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum. + 13.10 Qui in captivitatem. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Qui in gladio occiderit. Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, et peribunt gladio æterni judicii. Hic est, etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo pœnam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent.
Revelation 14:18Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. + 14.18 Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. Per messem terræ et uvas vineæ, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineæ, ut fructificet major cura quam terræ adhibetur.
Revelation 19:2quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.