The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 17 › Apocalypsis 17:10

Apocalypsis 17:10

Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. + 17.10 Quinque ceciderunt. Adam, si in obedientia perseverasset, sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet; sed per peccatum ita corrupti sunt, ut jam naturale sit lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra quærere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritanæ. In juventa succedit error, nam postquam discretionem habet, et si peccat, jam non sensibus, sed errori imputatur: de quo Dominus: Quem nunc habes non est tuus vir Joan. 4..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there are seven kings: five are fallen, and one is, and the other is not yet come; and when he cometh, he must continue a short space.

In Context

9Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.

11Et bestia, quæ erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit. + 17.11 De septem est. Quia similiter peccat, et similiter punietur: et ipsa octava, quia omnes transcendit, et in nequitia et in pœna.

Read all of Apocalypsis 17

Cross References

Isaiah 23:15Et erit in die illa: in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis: + 23.15 Septuaginta annis. HIER. Tyrus quondam angustiata, etc., usque ad quis ergo non habeat spem salutis, si bene cecinerit, si chordas, id est virtutes, bene composuerit? ID. Septenarius et septuagesimus, qui vel singulis diebus, vel septem decadibus perficitur, perfectam significat pœnitentiam, ut, tempore pœnitentiæ expleto, jure Tyrus ad antiquum statum restituatur. Canticum meretricis. Quæ ab amatoribus derelicta solet carmina in consolationem componere, et præterita commemorare, sic et Tyrus reversa.

Revelation 13:12Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis. + 13.12 Et potestatem, etc. Quia in omnibus caput suum sibi præponebant Antichristum. Terram. Id est terrenos, et in amore terræ perseverantes; vel: terram secundum corpus, habitantes in ea secundum animam. Adorare. Quia et hi, simulata resurrectione, prædicationis suæ faciunt tundamentum, sicut et apostoli Christi fecerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 17:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 17:9Apocalypsis 17Apocalypsis 17:11 →