Apocalypsis 17:11
Et bestia, quæ erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit. + 17.11 De septem est. Quia similiter peccat, et similiter punietur: et ipsa octava, quia omnes transcendit, et in nequitia et in pœna.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Revelation 17:8Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est. + 17.8 Bestiæ quæ portat eam. Bestia, id est diabolus, portat, id est regit, mulierem, id est omnes malos effeminatos. Qui enim alios regit, quasi onus regiminis portare dicitur. Fuit. Ante adventum Christi, habuit diabolus maximam potestatem, sed post licet non penitus amisit, tamen non modice debilitatam habet. Ascensura est. Quia tempore Antichristi potestatem recipiet, per illos enim qui in peccati profundis sunt ascendet in elationem. Et in interitum ibit. Quia, mortuo Antichristo, amplius non habebit tentandi locum. Mirabuntur. Cum viderint mali potestatem suam ita annihilatam, dolebunt: non quasi pœnitentes, sed tantum admirantes. Septem capita. Per hæc septem, erigit diabolus homines in superbiam, et in iis innituntur infideles.