Apocalypsis 17:16
Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. + 17.16 Desolatam facient. Solatium diaboli est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum. Et nudam. Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea tentatio non habebit locum. Carnes. Carnes fornicariæ manducare dicuntur, quia inferendis pœnis delectabuntur. Igne concremabunt. Id est, tormentabuntur pro delectationibus ejus quas secuti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 21:9Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. + 21.9 Sacerdotis filia, etc. Grave est cujuslibet filiam fornicari, sed maxime sacerdotis, qui debet habere filios subditos in omni castitate. Sacerdotis filia. Synagoga non solum uxor, sed et Dei filia appellatur; sed utrumque depravans, aliena facta est. Unde: Relinquetur filia Sion sicut umbraculum vineæ, etc. Isa. 1.. Et alibi: Fornicata est mater eorum Ose. 2.: quod igne sit exusta, incendii monstrant vestigia.
Psalms 27:2Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. + 27.2 Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus. 1
Jeremiah 50:41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
Ezekiel 23:45Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
Revelation 16:12Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. + 16.12 Præpararetur via. Quia, finito mundo, erit resurrectio fidelium, qui venient ab ortu solis, id est a Christo, quando incœperit lucere, id est se manifestare.
Revelation 17:10Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. + 17.10 Quinque ceciderunt. Adam, si in obedientia perseverasset, sensus corporis ad nullam voluptatem verterentur, malam scilicet; sed per peccatum ita corrupti sunt, ut jam naturale sit lenia tactu, sapida gustu, nare odorifera, visu pulchra quærere. Hi sunt quinque reges per quos diabolus in pueritia regit, quia ipse fuit causa quare corrumperentur. Hi sunt quinque viri Samaritanæ. In juventa succedit error, nam postquam discretionem habet, et si peccat, jam non sensibus, sed errori imputatur: de quo Dominus: Quem nunc habes non est tuus vir Joan. 4..