Apocalypsis 17:18
Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the woman which thou sawest is that great city, which reigneth over the kings of the earth.
In Context
Cross References
Daniel 7:23Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
Revelation 12:4et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. + 12.4 Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quæ patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.
Revelation 18:2Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: + 18.2 Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.