bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 17 › Apocalypsis 17:2
Apocalypsis 17:2
cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. + 17.2 Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
With whom the kings of the earth have committed fornication, and the inhabitants of the earth have been made drunk with the wine of her fornication.
In Context
1Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas, + 17.1 Et venit unus, etc. Cum descripsisset plagas quas inferent prædicatores tempore Antichristi, et damnationem æternam quam iidem patientur impii, monet attendere causas ipsius damnationis. Quasi: Ostendi vobis quid in illo futuro fiet, modo cavete vobis vos potentes, quia idem diabolus, qui tunc ita aperte decipiet, occulte decipit quotidie, et ad eumdem interitum vos ducet, quo et illos. Angelis. Angelus hic habet personam docentis, Joannes discentis personam tenet. Ostendam tibi damnationem, id est causam damnationis malorum, qui, relicto Creatore, fornicantur cum dæmone, idola colendo, terrena amando, immunditiæ serviendo. Meretricis. Meretrix ista magna est Antichristus, et mali qui tempore ejus erunt; quæ jam sedet super aquas, id est jam regnat super malos potentes, quorum omnium ipse est caput. Quæ sedet super aquas multas, id est, quæ regnat super multos populos quos attrahit ad se luxuria. Unde Dominus ad Job: Virtus ejus Job. 40., scilicet diaboli, in lumbis, quando viros (quorum seminarium in lumbis est) decipit: in umbilico, cum mulieres (quarum semen est umbilico) decipit. Unde Propheta Ezech. 16., ad Jerusalem quasi ad meretricem: In die ortus sui, id est hoc tempore sæculi, non est præcisus umbilicus tuus, id est, non refrenasti luxuriam.
3Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem. + 17.3 Mulierem sedentem. Id est, illos molles qui Evæ (a qua peccatum incœpit) conformantur; qui habent diabolum fundamentum, qui est sanguineus et in se et in suis; vel quia sanguinem sanctorum fundunt, eloquia Dei male intelligunt. Capita septem. Quinque sensus corporis, et postea errorem, et tandem Antichristum, per quæ septem diabolus ducit homines ad peccatum. Cornua decem. Id est decem regna quæ erunt tempore Antichristi, per quæ alia intelliguntur.
Read all of Apocalypsis 17
Cross References
Revelation 3:10quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra. + 3.10 Servasti verbum patientiæ meæ. Præceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futuræ, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto sæpius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judæorum sunt decipiendi: quidam Eliæ monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.
Revelation 17:13Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.
Revelation 18:3quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. + 18.3 De virtute. Id est de peccatis per quæ acquiruntur divitiæ, quia omnis dives, vel iniquus, vel hæres iniqui.
Revelation 18:23et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
This Verse In Other Editions
Study Apocalypsis 17:2