Apocalypsis 17:5
Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ. + 17.5 Et in fronte. Quamvis sit ita habilis ad decipiendum, tamen, o fideles, ne desperetis, quia habet in fronte, id est in manifesto, signum quod rudibus est mysterium istud quo dat exemplum faciendi peccata, pro quibus terreni a salute fidelium repellentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 51:47Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
Philippians 3:19quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. + 3.19 Quorum deus venter est. Quasi in esca salus, ut deus sit venter, et gloriantur in pudendis circumcicis, quod est terrena sapere, et quidquid faciunt, pro ventre faciunt. Vel escas quæ ventris sunt, faciunt deum: dum eas justificare homines dicunt, et gloria eorum in talibus est, unde confundi et erubescere possunt, dum per temporalia se justificari dicunt. Itaque gloria eorum temporalis perducet eos ad confusionem æternam.
2 Timothy 3:1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
Revelation 11:8Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. + 11.8 Ægyptus. Id est tenebrosa sine cognitione Dei.
Revelation 16:19Et facta est civitas magna in tres partes: et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis iræ ejus. + 16.19 Venit in memoriam. Id est, recordatus est Deus singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus. Dare ei calicem. Ad hoc ut ipse Deus daret illis pœnam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt. Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt, sed non quantum meruerunt, ut in ipsa retributione ubi patet justitia, sit etiam misericordia. Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas. Bonis etiam dat pro meritis et plus quam meruerunt, ut misericordia ibi justitiæ prævaleat.
Revelation 18:2Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: + 18.2 Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.