The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 17 › Apocalypsis 17:8

Apocalypsis 17:8

Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est. + 17.8 Bestiæ quæ portat eam. Bestia, id est diabolus, portat, id est regit, mulierem, id est omnes malos effeminatos. Qui enim alios regit, quasi onus regiminis portare dicitur. Fuit. Ante adventum Christi, habuit diabolus maximam potestatem, sed post licet non penitus amisit, tamen non modice debilitatam habet. Ascensura est. Quia tempore Antichristi potestatem recipiet, per illos enim qui in peccati profundis sunt ascendet in elationem. Et in interitum ibit. Quia, mortuo Antichristo, amplius non habebit tentandi locum. Mirabuntur. Cum viderint mali potestatem suam ita annihilatam, dolebunt: non quasi pœnitentes, sed tantum admirantes. Septem capita. Per hæc septem, erigit diabolus homines in superbiam, et in iis innituntur infideles.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The beast that thou sawest was, and is not; and shall ascend out of the bottomless pit, and go into perdition: and they that dwell on the earth shall wonder, whose names were not written in the book of life from the foundation of the world, when they behold the beast that was, and is not, and yet is.

In Context

7Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem. + 17.7 Ego tibi dicam. Id est quare puniantur isti mali, id est diabolus qui eos peccare fecit: quod est incognitum, nisi doctis.

9Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.

Read all of Apocalypsis 17

Cross References

Daniel 7:11Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur: et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni:

Daniel 11:45Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. + 17.24 Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.

Ephesians 1:4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. + 1.4 Sicut elegit, etc. Ne quis ergo putet animas cum Deo æternas, et tunc aliquid meruisse juxta errorem illorum, qui ante hæc visibilia dicunt quasdam fuisse animas sanctas, et ideo tunc fuisse electas.

Titus 1:2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: + 1.2 In spem vitæ æternæ. Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.

Revelation 3:5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. + 3.5 Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis Exod. 10.. De libro vitæ. Liber vitæ præscientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 17:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 17:7Apocalypsis 17Apocalypsis 17:9 →