The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 18 › Apocalypsis 18:1

Apocalypsis 18:1

Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. + 18.1 Et post hæc vidi. In hac sexta visione, agit de ultimis pœnis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo prædicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after these things I saw another angel come down from heaven, having great power; and the earth was lightened with his glory.

In Context

2Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: + 18.2 Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.

Read all of Apocalypsis 18

Cross References

Ezekiel 43:2Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.

2 Thessalonians 2:8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: + 2.8 Spiritu oris sui. Id est virtute Spiritus sancti, qui dicitur spiritus oris, quia ab eo procedit.

Revelation 17:1Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas, + 17.1 Et venit unus, etc. Cum descripsisset plagas quas inferent prædicatores tempore Antichristi, et damnationem æternam quam iidem patientur impii, monet attendere causas ipsius damnationis. Quasi: Ostendi vobis quid in illo futuro fiet, modo cavete vobis vos potentes, quia idem diabolus, qui tunc ita aperte decipiet, occulte decipit quotidie, et ad eumdem interitum vos ducet, quo et illos. Angelis. Angelus hic habet personam docentis, Joannes discentis personam tenet. Ostendam tibi damnationem, id est causam damnationis malorum, qui, relicto Creatore, fornicantur cum dæmone, idola colendo, terrena amando, immunditiæ serviendo. Meretricis. Meretrix ista magna est Antichristus, et mali qui tempore ejus erunt; quæ jam sedet super aquas, id est jam regnat super malos potentes, quorum omnium ipse est caput. Quæ sedet super aquas multas, id est, quæ regnat super multos populos quos attrahit ad se luxuria. Unde Dominus ad Job: Virtus ejus Job. 40., scilicet diaboli, in lumbis, quando viros (quorum seminarium in lumbis est) decipit: in umbilico, cum mulieres (quarum semen est umbilico) decipit. Unde Propheta Ezech. 16., ad Jerusalem quasi ad meretricem: In die ortus sui, id est hoc tempore sæculi, non est præcisus umbilicus tuus, id est, non refrenasti luxuriam.

Revelation 21:23Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. + 21.23 Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus prædicatoribus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 18:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Apocalypsis 18Apocalypsis 18:2 →