Apocalypsis 18:10
longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 16:34At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.
Jeremiah 30:7Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. + 30.7 Væ quia magna. ID. Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt.
Joel 1:15A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Revelation 14:8Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. + 14.8 Et alius angelus secutus est eum. Hoc dicit, quia prædicatores sibi invicem succedunt. Cecidit. Bis positum vocabulum cecidit, infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. Vino iræ fornicationis. Id est vitiis, et præcipue idololatria, quæ est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur æterna damnatio.
Revelation 18:8Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. + 18.8 Mors. Absentia vitæ, id est Dei, quia præsentia ejus vita est.
Revelation 18:19et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est.