Apocalypsis 18:11
Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: + 18.11 Et negotiatores terræ flebunt. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 23:1Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. + 23.1 Onus Tyri. Tyrus nobilissima civitas Chananæorum, etc., usque ad hanc miseriam prædicit Isaias: Onus Tyri, etc. Ululate. In Græco apertius: Ululate, naves Carthaginis: vos, scilicet, qui Tyrum venire consuevistis causa negotiationis. Carthago colonia fuit Tyriis, ab eis constructa et culta. Naves maris. Hebraice Tharsis, id est exploratio gaudii vel contemplatio, quia gaudii contemplatio et lætitiæ vertetur in lacrymas.
Ezekiel 26:17et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?
Zephaniah 1:11Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
Matthew 22:5Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: + 22.5 Alius in villam. In villam ire est terreno labori immoderate incumbere. Negotiari vero, terrenis lucris inhiare.
2 Peter 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.
Revelation 18:3quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. + 18.3 De virtute. Id est de peccatis per quæ acquiruntur divitiæ, quia omnis dives, vel iniquus, vel hæres iniqui.