Apocalypsis 18:2
Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: + 18.2 Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: + 11.16 Struthionem. Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et sæcularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Noctuam. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larum. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipitrem. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Mergulum et ibin. Hæc longi colli sunt, et cibum ex profunditate terræ vel aquæ ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.
Isaiah 14:23et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.] + 14.23 Et ponam. Nihil est in ea nisi venatio regia, et coctilibus muris post annos plurimos refectis inclusa. In possessionem ericii. Mundus quoque ab ericio et paludibus possidetur modo, id est, ab immundis spiritibus; sed in fine mundi scopabit, id est, purgabit eum Dominus igne purgatorio.
Isaiah 34:11Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. + 34.11 Ibis. Avis aquatica serpentibus inimica: has aves dicit Josephus a Moyse delatas in bellum contra Æthiopes; quia serpentes abundant in terra illa per quam aditurus erat.
Jeremiah 50:39Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem.
Jeremiah 51:37Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.
Joel 3:16Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.