Apocalypsis 18:22
Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molæ non audietur in te amplius:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ecclesiastes 12:4et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis: + 12.4 Et claudent ostia in platea, ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia. Et consurgent. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor.
Jeremiah 7:34Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in desolationem enim erit terra.] + 7.34 Et quiescere faciam. Cum locus idololatriæ versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi cadavera eorum inhumata jacerent.
Jeremiah 25:10Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ. + 25.10 Perdamque, etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et lætitiæ periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete Phil. 4..
Ezekiel 26:13Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum: et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.