Apocalypsis 18:23
et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.
Cross References
Job 21:17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? + 21.17 Quoties lucerna impiorum exstinguetur. Sæpe impius lucernam suam filiorum vitam æstimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quæ videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. Et dolores dividet, etc. Qui æternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.
Proverbs 24:20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
Isaiah 47:9Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem. + 47.9 Subito. Ex improviso irruente Cyro et Dario. Non enim metuebat ut a Medis et Persis qui illius comparatione nullius erant fortitudinis, et ipsi subjecti posset superari.
Jeremiah 16:9Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. + 16.9 Ecce ego auferam. Sic quoque peccanti Ecclesiæ aufert Deus omne gaudium et omnem lætitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete Philip. 4..
Ezekiel 27:33Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terræ.
Acts 8:11Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. + 8.11 Magis. RAB. Magi de singulis philosophantur, de natura mundi, cursu siderum, et motibus. Seducens. Seorsum et a veritate ducens, vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens, per præstigias suas. Dementasset. Dementare est rationalem mentem absentare.