Apocalypsis 18:3
quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. + 18.3 De virtute. Id est de peccatis per quæ acquiruntur divitiæ, quia omnis dives, vel iniquus, vel hæres iniqui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 47:15Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt; non est qui salvet te.]
Jeremiah 51:34Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
Ezekiel 27:9Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ: omnes naves maris, et nautæ earum, fuerunt in populo negotiationis tuæ.
2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.
Revelation 17:2cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. + 17.2 Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.
Revelation 18:11Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius: + 18.11 Et negotiatores terræ flebunt. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.