Apocalypsis 18:5
Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. + 18.5 Quoniam pervenerunt peccata, etc. Peccata perveniunt usque ad contemptum Dei per impœnitentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For her sins have reached unto heaven, and God hath remembered her iniquities.
In Context
Cross References
Genesis 18:20Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. + 18.20 Clamor Sodomorum et Gomorrhæ, etc. AUG. Q. in Gen. Si hæc verba non dubitantis, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla est quæstio. Humano enim more ad homines loquitur Deus, et ira ejus sine perturbatione est, quia immutabilis est. Sæpe autem sic minando dicimus: Videamus si non tibi facio, et si non potero tibi facere; vel sciam, id est experiar utrum non possim. Sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanæ locutionis est, cui Deus se coaptat, ut humanæ infirmitati conveniat. GREG. lib. V Moral., cap. 7 Peccatum vero cum voce, culpa est in actione. Peccatum vero cum clamore, culpa cum libertate.
Ezra 9:6Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,
Jonah 1:2Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.