Apocalypsis 18:6
Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. + 18.6 Reddite illi. Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. Duplicate duplicia, id est animæ et corpori majores pœnas inferte quam ipsi vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 21:23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
Isaiah 40:2Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
Jeremiah 16:18Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam. + 16.18 Duplices iniquitates, etc. ID. Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis Luc. 12.. Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis Hebr. 6..
Jeremiah 50:15Clamate adversus eam, ubique dedit manum: ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est: ultionem accipite de ea: sicut fecit, facite ei. + 50.15 Sicut fecit, facite ei. Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite.
Jeremiah 51:24et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.
Lamentations 3:64Thau Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.