The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 18 › Apocalypsis 18:7

Apocalypsis 18:7

Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo. + 18.7 Quantum glorificavit se, etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et vidua non sum. Quia habeo consolationem in temporalibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How much she hath glorified herself, and lived deliciously, so much torment and sorrow give her: for she saith in her heart, I sit a queen, and am no widow, and shall see no sorrow.

In Context

6Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. + 18.6 Reddite illi. Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. Duplicate duplicia, id est animæ et corpori majores pœnas inferte quam ipsi vobis.

8Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. + 18.8 Mors. Absentia vitæ, id est Dei, quia præsentia ejus vita est.

Read all of Apocalypsis 18

Cross References

Psalms 45:9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, + 45.9 Venite et videte. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit. 1

Isaiah 47:1[Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. + 47.1 Descende, sede, etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.

Jeremiah 13:18Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ. + 13.18 Dic regi et dominatrici. HIER. Verbum Hæbræum Gebira, Aquila et Symmachus Dominatricem et dominam interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione dæmonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est.

Ezekiel 23:34Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

Zephaniah 2:15Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 18:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 18:6Apocalypsis 18Apocalypsis 18:8 →