Apocalypsis 18:9
Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus: + 18.9 Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:28intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Psalms 58:10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es: + 58.10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem. 1
Isaiah 30:33Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.] + 30.33 Sulphuris. In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.
Jeremiah 50:40Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
Ezekiel 26:16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur:
Daniel 4:14In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.