Apocalypsis 19:1
Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: + 19.1 Post hæc audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, cœli, per quod multo gravior intelligitur pœna malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 3:8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. + 3.8 Quoniam tu percussisti, etc. Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum, verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus, et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. Hæc mihi merito, quia voce mea. Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi. Finis rei, unde proponit non timendum. Ego, cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam. AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant. 1
Psalms 111:1Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. [Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis. + 111.1 Alleluia reversionis. AUG. Aggæus et Zacharias longe post David fuerunt, etc., usque ad æternaliter solidetur. CASS. Perfectio hujus ædificii, etc., usque ad tanquam a captivitate liberati et hilares de bonis quæ habent. Beatus vir. CASS. Ostendit hic Psalmista post liberationem, etc., usque ad tertio impiis adversa provenire asserit. Qui timet Dominum. Timor mundi miseros facit, sed timor Dei ea appetere facit, per quæ homo beatus est. In mandatis. Hoc timor Dei, ut velit. Et non ait faciet, etc., usque ad et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. 1
Psalms 146:1Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. + 146.1 Alleluia. AUG. Hic item ait de laude Dei, ubi propheta monet laudare colligentem Isræl. Laudate Dominum. CAS. Primo ostendit quos colligat, et quomodo. Secundo, post prædicta, quasi adhuc hærentes et dubios increpat, ostendens unde possint laudare Deum, scilicet si fuerint humiles, ibi, Præcinite 1
Psalms 149:1Alleluja. [Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum. + 149.1 Alleluia. CAS. Post omnes creaturas quas in præcedenti psalmo monuit laudare Deum, eo quod ab ipso creatæ sunt, hic proprius et specialius Isræl invitat ad novum canticum pro novitate sibi facta, quæ mirabilior est Dei operatio: hæc est sanctificatio Isræl, per quam de veteri factus est novus. Cantate Domino, etc. CAS. Primo multis modis monet laudare regem qui eis benevolus et beneficus. Secundo agit de gaudiis sanctorum, ibi, Exsultabunt. AUG. Qui vult cantare hoc canticum, diligat æterna, ut fiat novus. Vetus enim homo vetus canticum cantat de terrenis. Novus homo novum cantat de spiritualibus; canticum scilicet pacis, canticum charitatis et jucunditatis. Quisquis enim sequitur veterem animositatem, non novam charitatem, novum canticum non cantat. Laus ejus in Ecclesia. CAS. Hic ubi et a quibus cantari debeat hoc canticum determinat. 1
Jonah 2:9Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
1 Timothy 1:16Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. + 1.16 Sed idcirco misericordiam, etc. Cæterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo præsumat: magnum valde ac revera ingens est donum. In me. Quem idoneum Deus gentibus prædicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiæ suæ exhibuit.