The Bible Software
bible.software › Apocalypsis › Apocalypsis 19 › Apocalypsis 19:10

Apocalypsis 19:10

Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ. + 19.10 Et cecidi, etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi. Vide ne feceris. In veteri lege non prohibuit se adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari. Testimonium enim, etc. Quidquid prophetæ dixerunt, perhibet Christo testimonium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I fell at his feet to worship him. And he said unto me, See thou do it not: I am thy fellowservant, and of thy brethren that have the testimony of Jesus: worship God: for the testimony of Jesus is the spirit of prophecy.

In Context

9Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.

11Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat. + 19.11 Et vidi cœlum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.

Read all of Apocalypsis 19

Cross References

2 Kings 17:36sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.

Psalms 103:20Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: + 103.20 Posuisti, etc. Et facta est nox in eis, id est obscura mentis obstinatio. Et ipsa pertransibunt. AUG. Non ut supra, conversi, gentiles, sed dæmones, qui tempore passionis invenerunt corda titubantium apostolorum; sed Christo surgente, quia in omnibus non possunt, in cubilibus, id est, cordibus pertinacium permanent: sic Christo in aliquo occidente, vigent mala, resurgente fugiunt. Occasum. Sol sic occidit, ut oriatur: ita qui dormit, id est, Christus, non adjiciet ut resurgat? Occidit, quia voluit, nemo tollit animam ejus; cum occidit, tenebræ factæ sunt in apostolis, defecit spes eorum. 1

Matthew 4:10Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.10 Scriptum est. David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege. Dominum Deum tuum. Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc præceptum esse insinuat. Similiter, et illud: Non tentabis Dominum Deum tuum, scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur. Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito. Servies. Græce: enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Græce dicitur. Illa vero quæ soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quæ quod soli Deo debet, idolis dat. Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixit Gen. 3.: Eritis sicut dii. De avaritia, cum ait: Scientes bonum et malum.

Mark 7:25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. + 7.25 Mulier enim. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthæus dicit quod clamat post nos Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: Non respondit ei verbum, dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiæ. Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.

Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! + 24.25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?

John 4:22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Apocalypsis 19:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Apocalypsis 19:9Apocalypsis 19Apocalypsis 19:11 →